monumenta.ch > Plinius > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 198
{LVII} adeo omnia maioribus curae furere. ergo ordo hic est: primum abluitur vestis Sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur Cimolia quae est coloris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure, veros autem et pretiosos colores emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos sulpure. candidis vestibus saxum utilius a sulpure, inimicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymphaico utitur gypso.